Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nesciunt enim quantum sit nefas adorare aliud praeterquam deum, qui condidit caelum atque terram, qui humanum genus finxit inspirauit luce donauit.
quodsi seruorum nequissimus habetur qui dominum suum fuga deseruit isque uerberibus et uinculis et ergastulo et cruce et omni malo dignissimus iudicatur, et si filius eodem modo perditus atque inpius existimatur qui patrem suum dereliquit ne illi obsequatur, ob eamque [*](EPITOME 20—461,12] c. 51,1 (quam deum — obtemperare); 54,4. ) [*](EXPILATORES 11-13] Lucifer pag. 303, 14 s. ) [*](. B(a 23)RHSV] 2 aut C, an edd. 4 potest] potest esse R (tuncm esse post uideri repetit) 6 animam] omia S 10 altus S 11 damnaret — denique om. R damnare H 12 angustissimos tramites H; per angustissimos (nos add. Heumanntis) tramites edd., sed angustissimus trames etiam Lucifer pag. 303,14 ad id mortalitatis II 13 sublimiter duceret fort. Lueifer pag. 303, 15 legit 14 dor-ui* (t er.) H opin*or (i er.) V apud HSV 15 habebatur H malM 11, om. S 16 iactare H 19 qui (ante humanum) ras. ex qua S 20 fiiit S lucem H 21 deseruit R, \' deserit HSV 22 et omni HS, omni R, omnique V 23 a catur et si filius contintuúur BI, cf. ad pag. 459, 12 si om. H 24 dereliquit V, derelinquit H, derelinquit f-id S) RS )
nam ille qui seruum pretio conparat, quid in eum beneficii confert praeter alimenta, quae illi utilitatis suae gratia subministrat? et qui filium generat, non habet in potestate ut concipiatur, ut nascatur, ut uiuat: unde apparet non esse illum patrem, sed tantummodo generandi ministrum.
quibus ergo suppliciis dignus est desertor eius qui et dominus uerus et pater est, nisi quae deus ipse constituit, qui spiritibus iniustis aeternum parauit ignem, quod ipse per uates suos inpiis ac rebellibus comminatur?.