Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed idcirco uirtutem ipsam deus sub persona stultitiae uoluit esse celatam, ut mysterium ueritatis ac religionis suae esset arcanum, ut has religiones sapientiamque terrenam extollentem se altius sibique multum placentem uanitatis errorisque damnaret, ut proposita denique difficultate angustissimus trames ad immortalitatis praemium sublime perduceret.

Docui, ut opinor, cur populus noster aput stultos stultus habeatur. nam cruciari atque interfici malle quam tura tribus digitis conprehensa in focum iacere tam ineptum uidetur quam in periculo uitae alterius animam magis curare quam suam.