Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
responderi enim posset ab audientibus non posse ita uiui, sicut illi sua disputatione praescriberent, adeo ut nulli adhuc extiterint qui id genus uitae sequerentur.
nos autem non uerbis modo, sed etiam exemplis ex uero petitis uera esse quae a nobis dicuntur ostendimus.
sensit igitur Carneades quae sit natura iustitiae, nisi quod parum alte perspexit stultitiam [non] ... esse: quamquam intellegere mihi uideor qua mente id fecerit. non enim uere existimauit eum stultum esse qui iustus est, sed cum sciret non esse et rationem tamen cur ita uideretur non conprehenderet, uoluit ostendere latere in abdito ueritatem, ut decretum disciplinae suae tueretur, cuius summa sententia est nihil percipi posse.
uideamus ergo utrumne iustitia foedus aliquod habere cum stultitia possit. iustus inquit si aut ecum saucio aut tabulam naufrago non ademerit, ut ipse animam suam liberet, stultus est.