Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nostrum opus certius sit necesse est, quos deus docuit. illi enim depingebant uerbis et imaginabantur iustitiam quae in conspectu non erat, nec praesentibus exemplis confirmare poterant quae adserebant.
responderi enim posset ab audientibus non posse ita uiui, sicut illi sua disputatione praescriberent, adeo ut nulli adhuc extiterint qui id genus uitae sequerentur.
nos autem non uerbis modo, sed etiam exemplis ex uero petitis uera esse quae a nobis dicuntur ostendimus.
sensit igitur Carneades quae sit natura iustitiae, nisi quod parum alte perspexit stultitiam [non] ... esse: quamquam intellegere mihi uideor qua mente id fecerit. non enim uere existimauit eum stultum esse qui iustus est, sed cum sciret non esse et rationem tamen cur ita uideretur non conprehenderet, uoluit ostendere latere in abdito ueritatem, ut decretum disciplinae suae tueretur, cuius summa sententia est nihil percipi posse.
uideamus ergo utrumne iustitia foedus aliquod habere cum stultitia possit. iustus inquit si aut ecum saucio aut tabulam naufrago non ademerit, ut ipse animam suam liberet, stultus est.
primum omnium nego ullo modo fieri posse ut homini, qui quidem uere iustus [*](EPITOME 16 - 18] c. 52,5. ) [*](AUCTOBES 17] ef. supra c. 16, 10. ) [*](BRHSPVJ 2 quod BV do*uit (l er., c add. m.2) V depingiiebant H 3 non erat bis, alt. expunxit V 4 adserebant llV, auferebant BI, adferebant (aff- BS) IPRSP 5 possit. H sicutj quemadmodum R 6 ads (" er.) V athuc B qu\'iid B7, quid R, quid id (cxp. m. 2) P 7 sequerewtur B"1 modo uerbis SP, sed etiam bis, alt. eras. S 8 uero] uro (i. e. uestro) S 10 quordpalrum ln paruum H a te H, alta S, alt (i. e. alter) P prospexit S; intercidisse dicens uel sim. aut ante esse (fori. uoce non ab interpolatore superseripta expulsum) aut post secutus Schoettium et Thilonem statui maxime propter fecerit 11; an perspi(ciens di iit? stultitia B non eieci Heumannum eam pro non scribentem secuim est B quamquam] quam B 12 uere om. B existimauerit V eum] eum uero B est sed I esset BH 13 et eras. B ratione (- m. 2) S tamen om. B ita in mg. m. 1 uel 2 S uideatur B conprehendere B 14 vujoluit B7 latere om.P 16 posse percipi H ergo** B 17 aliquit B, aliquid H 18 eCllmR, ∗equum (a er., u add. m. 2) B, cum HV, equum S, equum ex euuum P tabula R naufrag*o (i er.) B, naufragiOj 82 19 suam om. R 20 nullo H. )
cur enim nauiget aut quid petat ex aliena terra cui sufficiat sua? cur autem belligeret ac se alienis furoribus misceat in cuius
animo pax cum hominibus perpetua uerseturr scilicet peregrinis mercibus aut humano sanguine delectabitur qui nec lucrum sciat adpetere, cui sufficiat uictus, et non modo ipse caedem facere, sed interesse facientibus ac spectare ducat nefas. sed omitto ista, quoniam fieri potest ut uel inuitus ad haec subeunda cogatur.
adeone ergo iustitiam, 0 Furi uel potius 0 Carneade, cuius est illa omnis oratio, tam inanem, tam superuacuam tamque contemptam deo putas, ut nihil possit nihilque habeat in sese quod ad custodiam sui ualeat?