Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sapientia est enim intellegentia uel ad bonum rectumque faciendum uel ad abstinentiam dictorum factorumque inproborum. lucro autem numquam sapiens studet, quia bona haec terrena contemnit, nec quemquam falli patitur, quia boni uiri officium est errores hominum corrigere eosque in uiam reducere, siquidem socialis est hominis ac benefica natura, quo solo cognationem cum deo habet.
Sed nimirum haec causa efficit ut stultus esse uideatur qui egere aut mori malit quam noceat uel eripiat aliquid alteri, quod hominem morte deleri putant. ex qua persuasione omnes cum uulgi tum etiam philosophorum nascuntur errores.
si enim post mortem nihil sumus, profecto stultissimi est hominis non huic uitae consulere, ut sit quam diutina et commodis omnibus plena.
quod qui faciet, a iustitiae regula discedat necesse est. si autem superest homini uita melior et longior, quod et philosophorum magnorum argumentis et uatum responsis et prophetarum diuinis uocibus discimus, hanc praesentem cum bonis suis contemnere sapientis est, cuius omnis iactura inmortalitate pensatur.
aput Ciceronem idem ille iustitiae defensor Laelius uult inquit paene uirtus honorem nec est uirtutis ulla alia merces. est plane et quidem uirtute dignissima, quam tu, Laeli, numquam poteras [*](EPITOME 9-20] c. 52, 6 s. ) [*](AUCTORES §4—8] de rep. (III 28,40). ) [*](EXPILATOBES § 2 s.] Lucifer pag. 302, 6-15. ) [*](BRHSVJ 1 homine (~ m. 2) V 2 faciendum om. S ad om. H, s. I. Y m. 1 uel 2 3 abstinentia H 5 falli patitur] fallit potius H 6 redducere H 10 quia B mori big R 11 putent B 12 tum (ante uulgi), t ex c m. 2 S 14 est] esset Bl, corr. B3, om. Y diuturna R, diutina etiam Lucifer pag. 302, 9 15 quod] quodsi S 17 longior] longiore longiore H 18 uatum] tantis uatum B 19 cum bonis suis Lucifer 302,13 20 jacitura B* mortalitate Bl, immortalitate B3, imraortalitate SI, - del. S7 21 Uutt H, uult (tpostea add. m. 1) S paene] poena et B; plane H edd., sed fort. eproximo est plane ortum est 22 nec est om. R, necesse est H illa R 23 et om. B tute H quamtujlse linu qua poteras (lineolas ante 1 add. et 1 ras. ex c uel t corr. m. 2) Y)
quis ergo te sapientem, Laeli, putet, cum ipse tibi loquare contraria et paulo post uirtuti adimas quae dedisti? sed uidelicet ignorantia ueri facit incertam labantemque sententiam.
deinde quid adiungis? sed si aut ingrati uniuersi aut inuidi multi aut inimici potentes suis uirtutem praemiis spoliant, —
o quam fragilem, quam inanem uirtutem induxisti, si spoliari praemio suo potest! quae si bona sua diuina iudicat, ut aiebas, qui possunt existere tam ingrati, tam inuidi, tam potentes, qui uirtutem spoliare ualeant iis bonis quae fuerint in eam conlata diuinitus?