Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

homo uero quia scientiam boni ac mali habet, abstinet se a nocendo etiam cum incommodo suo, quod animal inrationale facere non potest, et ideo inter summas hominis uirtutes innocentia numeratur. quibus rebus apparet sapientissimum esse qui mauult, perire ne noceat, ut id officium quo a mutis discernitur seruet.

nam qui uendentis errorem non redarguit, ut aurum paruo emat, aut qui non profitetur fugitiuum seruum uel pestilentem se domum uendere lucro et commodo suo consulens, non est ille sapiens, ut Carneades uideri uolebat, sed callidus et astutus.