Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

in omnibus enim uidemus animalibus, quia sapientia carent, conciliatricem sui esse naturam. nocent igitur aliis, ut sibi prosint: nesciunt enim quia malum est nocere.

homo uero quia scientiam boni ac mali habet, abstinet se a nocendo etiam cum incommodo suo, quod animal inrationale facere non potest, et ideo inter summas hominis uirtutes innocentia numeratur. quibus rebus apparet sapientissimum esse qui mauult, perire ne noceat, ut id officium quo a mutis discernitur seruet.