Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
denique ob hanc ipsam uirtutem tyrannus iis gratiam rettulit utrumque seruando et hominis crudelissimi natura mutata est. quin etiam deprecatus esse dicitur ut se tertium in amicitiam reciperent, non utique tamquam stultos, sed tamquam bonos et sapientes uiros.
itaque non uideo quare, cum pro amicitia et fide mori summa gloria conputetur, non etiam pro innocentia perire sit homini gloriosum. ergo stultissimi sunt qui nobis crimini dant mori uelle pro deo, cum ipsi eum qui pro homine mori uoluit, in caelum summis laudibus tollant.
denique, ut concludam disputationem, non posse eundem iustum esse ac stultum, eundem sapientem et iniustum docet ipsa ratio. qui enim stultus est, quid sit iustum ac bonum nescit et ideo semper peccat. ducitur enim quasi captiuus a uitiis nec resistere ullo modo potest, quia caret uirtute, quam nescit.