Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed concedamus posse fieri quod proponit philosophus: quid ergo iustus faciet, si nactus fuerit aut in equo saucium aut in tabula naufragum? non inuitus confiteor: morietur potius quam occidat.
nec ideo tamen iustitia, quod est singulare hominis bonum, stultitiae nomen accipiet. quid enim melius, quid carius esse homini debet quam innocentia? quae utique tanto perfectior sit necesse est, quanto illam perduxeris ad extremum morique malueris, ne quid de innocentiae ratione minuatur.
stultitia est inquit [*](EPITOME 14—456, 1] c. 52, 5. 18 s.. (innocentia)] cf. c. 55, 4. ) [*](AUCTORES 1 ss.] carm. I 22,1 ss. 21 s.] cf. supra c. 16,10. ) [*](B(G)BHSPVJ 1 integra* (s er.) B, interger H puras BI, pura B1 2 egeat H iaculis\' (ut distinctio) B artu V 4 Fusce] fuisse B, fugare R, fuscae H prhlaretra\' (b m. 2) B, faretra cett. 5 syrtes P aestuosas\' B 6 siM# B2 inhospitale fe in ras. ex 3 uel 4 litt. m. 2) S, inhospitalem (h tx d) P 7 caucasum\' B uelquwe B1, uel que S fabuloafs et a m. 2) S slabitti BI, labit** B7, ambit H lambithy daspes V hidaspes S 10 caelestes P 11 parricid*is B 12 pascatur Bl, corr. B3, paccatur V anima etinnocens S 13 soluswerueturB\' 14 evgo S3 nactus BRH, nanctus PV, navtus 82 15 aequo B?THarP 16 occidat B, occidet cett. tamen om. B 17 iustitia* (m er.) B singulari Bx, corr. B2 hominirsl B3, hominib: H 18 hinc fere incepit codicis G pag. 112 (174), in qua nihil tegi poterat 19 quae (e add. m. 3) B rtantol B3 sit] est Bl, corr. B3 post est 8. I. dici add. B7, sed nunc erasum 20 tquantoiillam B3 perdmerit HPl, t in s corr. P3 nequit B 21 muniatur yac: )
denique ob hanc ipsam uirtutem tyrannus iis gratiam rettulit utrumque seruando et hominis crudelissimi natura mutata est. quin etiam deprecatus esse dicitur ut se tertium in amicitiam reciperent, non utique tamquam stultos, sed tamquam bonos et sapientes uiros.
itaque non uideo quare, cum pro amicitia et fide mori summa gloria conputetur, non etiam pro innocentia perire sit homini gloriosum. ergo stultissimi sunt qui nobis crimini dant mori uelle pro deo, cum ipsi eum qui pro homine mori uoluit, in caelum summis laudibus tollant.