Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nunc maius a me exigi sentio, ut ostendam quare iustitiam deus stultitiae specie conuolutam ei oculis hominum uoluerit auferre, si prius Furio respondero, quia parum plene respondit Laelius. qui profecto licet sapiens fuerit, ut uocabatur, patrocinari tamen uerae iustitiae nullo modo poterat, quia caput ipsum fontemque iustitiae non tenebat.
nobis autem facilior est ista defensio, quibus caelesti beneficio familiaris est ac penitus nota iustitia quique illam non nomine, sed re nouimus.