Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

recte igitur Flaccus tantam esse dixit innocentiae uim, ut ad tutelam sui non egeat nec armis nec uiribus, quacumque iter fecerit: [*]( 22 alio loco] c. 18, 4 ss. ) [*](B(G)BHSPVJ 1 sit] s sic R 2 iniquus P ne P 3 sufficiat scripsi, sufficit C 4 belligerffit P, a expunx. p2 5 uersatur S1 6 ne* (c er.) B ne plucrum H 7 sufficiat H, sufficit cett. 8 ac] ab R aicsjpectaire S1 10 a dõ. Ne V ergo] igitur P o P, o V furii RPY o P, ó V 11 carneadae R, carneades V 12 putas] putas esse R 13 sese* (d er.) B ad om. P 14 qui] quia BH 15 reperunt Bx, corr. B1 et quanta RS 17 tam R 19 hinc fere incepit codicis G pag. 111 (173), cuius itł uerss. 24. 25. 31 perpauca, legi poterant 20 relati B uirtute H sane H 21 siquid H 22 loco om. R 23 est] tej S1 24 innocentilęJ S1 25 uis S\' suam sui V uirtutibus H )

455
  1. integer uitae scelerisque purus
  2. non eget Mauris iaculis nec arcu
  3. nec uenenatis grauida sagittis,
  4. Fusce, pharetra,
  5. siue per Syrtis iter aestuosas
  6. siue facturus per inhospitalem
  7. Caucasum uel quae loca fabulosus
  8. lambit Hydaspes.

non potest ergo fieri quin hominem iustum inter discrimina tempestatum atque bellorum caelestis tutela custodiat ac non, etiamsi cum parricidis et nocentibus nauiget, aut malis quoque parcatur, ut una iusta et innocens anima liberetur, aut certe pereuntibus ceteris sola seruetur.

sed concedamus posse fieri quod proponit philosophus: quid ergo iustus faciet, si nactus fuerit aut in equo saucium aut in tabula naufragum? non inuitus confiteor: morietur potius quam occidat.

nec ideo tamen iustitia, quod est singulare hominis bonum, stultitiae nomen accipiet. quid enim melius, quid carius esse homini debet quam innocentia? quae utique tanto perfectior sit necesse est, quanto illam perduxeris ad extremum morique malueris, ne quid de innocentiae ratione minuatur.