Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cur enim nauiget aut quid petat ex aliena terra cui sufficiat sua? cur autem belligeret ac se alienis furoribus misceat in cuius
animo pax cum hominibus perpetua uerseturr scilicet peregrinis mercibus aut humano sanguine delectabitur qui nec lucrum sciat adpetere, cui sufficiat uictus, et non modo ipse caedem facere, sed interesse facientibus ac spectare ducat nefas. sed omitto ista, quoniam fieri potest ut uel inuitus ad haec subeunda cogatur.
adeone ergo iustitiam, 0 Furi uel potius 0 Carneade, cuius est illa omnis oratio, tam inanem, tam superuacuam tamque contemptam deo putas, ut nihil possit nihilque habeat in sese quod ad custodiam sui ualeat?
sed uidelicet qui sacramentum hominis ignorant ideoque ad hanc temporalem uitam referunt omnia, quanta sit uis iustitiae scire non possunt.
nam et cum de uirtute disputant, quamuis intellegant aerumnis ac miseriis esse plenissimam, tamen expetendam esse aiunt sua causa: eius enim praemia, quae sunt aeterna et inmortalia, nullo modo uident. sic rebus omnibus ad hanc praesentem uitam relatis uirtutem plane ad stultitiam redigunt, siquidem tantos huius uitae labores frustra et inaniter suscipit sed haec alio loco plenius, interim de iustitia, ut coepimus: