Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quod ad praesentem disputationem pertinebat ostendi quomodo iustitia similitudinem stultitiae gerat, ut adpareat non sine causa decipi eos qui putant nostrae religionis homines stultos esse, qui talia facere uideantur qualia ille proposuit.

nunc maius a me exigi sentio, ut ostendam quare iustitiam deus stultitiae specie conuolutam ei oculis hominum uoluerit auferre, si prius Furio respondero, quia parum plene respondit Laelius. qui profecto licet sapiens fuerit, ut uocabatur, patrocinari tamen uerae iustitiae nullo modo poterat, quia caput ipsum fontemque iustitiae non tenebat.

nobis autem facilior est ista defensio, quibus caelesti beneficio familiaris est ac penitus nota iustitia quique illam non nomine, sed re nouimus.

nam Plato et Aristoteles honesta quidem uoluntate iustitiam defendere cupierunt effecissentque aliquid, si conatus eorum bonos, si eloquentiam, si uirtutem ingenii diuinarum quoque rerum doctrina iuuisset.