Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si profitebitur, bonus quidem, quia non fallet, sed tamen stultus iudicabitur, quia uel paruo uendet uel omnino non uendet; si celabit, erit quidem sapiens, quia rei consulet, sed idem malus, quia fallet.

rursus si reperiat aliquem qui orichalcum se putet uendere, cum sit illut aurum, aut plumbum, cum sit argentum, tacebitne, ut id paruo emat, an indicabit, ut magno?

stultum plane uidetur malle magno. unde intellegi uolebat et eum qui sit iustus ac bonus stultum esse et eum qui sapiens, malum, et tamen sine pernicie fieri posse ut sint homines paupertate contenti.