Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid ergo iustus faciet, si forte naufragium fecerit et aliquis inbecillior uiribus tabu lam ceperit? nonne illum tabula deturbabit, ut ipse conscendat eaque nixus euadat, maxime cum sit nullus medio mari testis? si sapiens est, faciet: ipsi enim pereundum est, nisi fecerit; si autem mori maluerit quam manus inferre alteri, iam iustus ille, sed (idem) stultus est, qui uitae suae non parcat, dum parcit alienae.
item si acie suorum fusa hostes insequi coeperint, et iustus ille nanctus fuerit aliquem saucium equo insidentem, eine parcet, ut ipse occidatur, an deiciet ex equo, ut ipse hostem possit effugere? quod si fecerit, sapiens, sed idem malus, si non fecerit, iustus, sed idem stultus sit necesse est.