Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
neque enim falsa est illa sententia quae aput Euripidem fertur in hunc modum:
- quae hic mala putantur, haec sunt in caelo bona.
Exposui causam cur philosophi nec inuenire iustitiam nec defendere potuerunt: nunc redeo ad id quod intenderam.
tarneades ergo, quoniam erant mfirma quae a philosophis adserebantur, sumpsit audaciam refellendi, quia refelli posse intellexit.
eius disputationis summa haec fuit: iura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet uaria pro moribus, et aput eosdem pro temporibus saepe mutata, ius autem naturale esse nullum; omnes et homines et alias animantes ad utilitates suas natura ducente ferri; proinde aut nullam esse iustitiam aut, si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis commodis consulens.
et inferebat haec argumenta: omnibus populis qui florerent inperio et [*](EPITOME c. 16] c. 50, 8; 51, 2. 15—450, 3] c. 51, 2 s. ) [*](AUCTORES 4] Matth. 23, 12. 9] frg. 1100 inter dubia et spuria ap. Nauckium. § 2-4] Cic. de rep. (III 12, 21). ) [*](BRHSPY] 1 eneruat S firma potest R firma] summa H 2 deus om. S 3 infirmis S 5 humilabitur R 6 cuius] quibus R 7 hominem H 8 elcellernls B3 9 euripidem IIH, euripydem BP, euripide S, euripiden V in om. P 10 que V 12 potuerint Hcumannus none pI, corr. P2 13 ero* (g er.) sic H adserebantur codd. recent. et edd., adferebantur (aff- RS) C; cf. pag. 453, 4 14 posse* B 15 dispositionis H fuit om. R 16 sancsisse B, sancxisse P pro] cP eras. H 17 et apud — temporibus s. I. P2 18 naturale esse nullum omnino, sed homines coni. Halmius (in ed. Cic.) cod. Monacensem Lact. (qui nullum omittit) secutus omnis Y omnes et] omne sed H 20 ferri (f ex t m. 2) P 23 flos erant B, florent V ) [*]( XVIIII. Laoi. 1. ) [*]( 29 )