Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
neque enim falsa est illa sententia quae aput Euripidem fertur in hunc modum:
- quae hic mala putantur, haec sunt in caelo bona.
Exposui causam cur philosophi nec inuenire iustitiam nec defendere potuerunt: nunc redeo ad id quod intenderam.
tarneades ergo, quoniam erant mfirma quae a philosophis adserebantur, sumpsit audaciam refellendi, quia refelli posse intellexit.
eius disputationis summa haec fuit: iura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet uaria pro moribus, et aput eosdem pro temporibus saepe mutata, ius autem naturale esse nullum; omnes et homines et alias animantes ad utilitates suas natura ducente ferri; proinde aut nullam esse iustitiam aut, si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis commodis consulens.