Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cuius praecepti salubritas docet quod qui se aput homines planum fecerit humilemque praebuerit, hic aput deum praecellens et insignis habeatur.

neque enim falsa est illa sententia quae aput Euripidem fertur in hunc modum:

  1. quae hic mala putantur, haec sunt in caelo bona.

Exposui causam cur philosophi nec inuenire iustitiam nec defendere potuerunt: nunc redeo ad id quod intenderam.

tarneades ergo, quoniam erant mfirma quae a philosophis adserebantur, sumpsit audaciam refellendi, quia refelli posse intellexit.

eius disputationis summa haec fuit: iura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet uaria pro moribus, et aput eosdem pro temporibus saepe mutata, ius autem naturale esse nullum; omnes et homines et alias animantes ad utilitates suas natura ducente ferri; proinde aut nullam esse iustitiam aut, si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis commodis consulens.