Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

eam disputationem, qua iustitia euertitur, aput Ciceronem Lucius Furius recordatur, credo quoniam de re publica disserebat, ut defensionem laudationemque eius induceret, sine qua putabat regi non posse rem publicam. Carneades autem ut Aristotelen [*](EPITOME 4-445, 5] c. 5d, 8. ) [*](AUCTORES § 3-5] Cic. de rep. (Ill 6, 9). 9] lib. I frg. X. ) [*](B(G)BHSPVJ 1 in [fortas](se) desinit codicis G pag. 105 (83), sequitur pag. 106 (84), cuius in uerss. 1-9 pauca legi poterant 2 de] ex H, sed cf. pag. 13, 4 suis] 5 uel 6 litt. euanuerunt in G quemquam] quem P 3 cum om. P 4 Carneades Academicae] cameademicae R, carneacademice P academncjae B3, academiae H . rsertael B3 5 \'in\' B3 6 intellegit Bl, corr. B3; intellegat Hettmannus 7 lucillii R, lucili P 8 explicare Bl, corr. B3 9 non carneaden (carneadem H) si RHV, nec si carneaden (-de S) BSP; cf. Lachmannum ad Lucr. pag. 313 dimittat B 10 is om. R disputabit Bt, corr. B3 11 de* (i er.) B censorib: H, censori*o F 12 posttridie V 14 quidem] tamen SP cuius firma et stabilis] cuius prudentiae stabilis II 15 esse debet S exercitio H 16 generi H 17 quilibet R, quodlibet HS, quidquidlibet P adferentes (aff- S) BRSP eam] eadem BP, et in H 18 luci**us (li er.) B 21 ut om. P1 (s. I. P1) V aristortellem H1, aristotele S )

445
refelleret ac Platonem iustitiae patronos, prima illa disputatione collegit ea omnia quae pro iustitia dicebantur, ut posset illam, sicut fecit, euertere.

erat enim facillimum iustitiam radices non habentem labefactare, quia tum nulla in terra fuit, ut quid esset aut qualis a philosophis cerneretur.

atque utinam tot ac tales uiri quantum eloquentiae, quantum animi, tantum etiam scientiae ad inplendam defensionem summae uirtutis habuissent, cuius origo in religione, ratio in aequitate est! sed ii qui primam illam partem nescierunt, ne secundam quidem tenere potuerunt.

uolo autem prius circumscnpte ac breuiter quid sit ostendere, ut intellegatur philosophos ignorasse iustitiam nec id quod minime nouerant potuisse defendere.

iustitia quamuis omnes simul uirtutes amplectatur, tamen duae sunt omnium principales quae ab ea diuelli separarique non possunt, pietas et aequitas. nam fides temperantia probitas innocentia integritas et cetera eiusmodi uel natura uel institutis parentum possunt esse in iis hominibus qui iustitiam nesciunt, sicuti semper fuerunt:

nam Romani ueteres, qui iustitia gloriari solebant, iis utique uirtutibus gloriabantur quae, ut dixi, proficisci a iustitia possunt et ab ipso fonte secerni.

[*](EPITOME 1] c. 50, 5. 6-446, 13. 16-18; 447, 12-19] c. 50,5 (aequitatem). 7; cf. c. 29, 4 (haec .. iustitia) — 6. )[*](B(G)RHSPV] 1 ac] et B patrouos] platonos R 2 colligit R a Nia quae pro incipit codicis G pag. 107 (69), cuius in uerss. 1-13 pleraque legi poterant 3 illam scripsi com. § 5 iustitia euertitur (§ 4 iustitiam ... sustulit), c. 16,12 iustitiam ... utramque subuertit; illa BGRSPV, ille H 4 habentem] habentem labentem B labefactare] labefactare ut diceret an habentem laborare H, labefactari P tum om. S 5 ut om. Pl, 8.1.1\'2 certaretur Hartelius qualis a] quod nonll 6 quantum] quamauam sic H quantum eloquentiae om. P *eloquentiae (a er.) B quantumq. (q. add. ne. 2?) B 7 scientiae om. P summa II 8 habuisset H origo (g ex c wi. 2) H 9 sed] prae • efct H ii R, hi BllSV, [hii] G, hii P primum H partem illam P ne] nec et BG secundam (a ex u m. 2) P 10 poterunt H uolioj S2 prius (riu in ras. ex rae ? m. 3) B 12 iustitia H nec om. H 13 iustitiam (exp. m. 2) P simul omnes SP omnis B amplectatur (m in ras. ex n ? m. 3) B 14 amen V 17 possent (e ex i ?) B iis R, his BHSP, hisdem V 18 fuerunt] nescierunt P nam Romani] romani autem P 19 iustitia S gloriaturi P iis edd., his RRllSP iis utique] Iustiutique V 20 fonte* (s er.) H )

446
pietas uero et aequitas quasi uenae sunt eius, his enim duobus fontibus constat tota iustitia: sed caput eius et origo in illo primo est, in secundo uis omnis ac ratio. pietas autem nihil aliut est quam dei notio, sicut Trismegistus uerissime definiuit, ut alio loco diximus.

si ergo pietas est cognoscere deum, cuius cognitionis haec summa est ut colas, ignorat utique iustitiam qui religionem dei non tenet. quomodo enim potest eam ipsam nosse qui unde oriatur ignorat ?

Plato quidem multa de uno deo locutus est, a quo ait constitutum esse mundum, sed nihil de religione: somniauerat enim deum, non cognouerat. quodsi iustitiae defensionem uel ipse uel quilibet alius implere uoluisset, in primis deorum religiones euertere debuit, quia contrariae sunt pietati.

quod quidem Socrates quia facere temptauit, in carcerem coniectus est, ut iam tunc appareret quid esset futurum iis hominibus qui iustitiam ueram defendere deoque singulari seruire coepissent.

altera est iustitiae pars aequitas: aequitatem dico non utique bene iudicandi, quod et ipsum laudabile est in homine iusto, sed se cum ceteris coaequandi, quam Cicero aequabilitatem uocat.