Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Carneades Academicae sectae philosophus, cuius in disserendo quae uis fuerit, quae eloquentia, quod acumen, qui nescit ipsum, ex praedicatione Ciceronis intelleget aut Lucilii, aput quem disserens Neptunus de re difficillima ostendit non posse id explicari,
cum legatus ab Atheniensibus Romam missus esset, dispu- 10 tauit de iustitia copiose audiente Galba et Catone Censorio maximis tunc oratoribus.
- non Carneaden si ipsum Orcus remittat,
sed idem disputationem suam postridie contraria disputatione subuertit et iustitiam quam pridie laudauerat sustulit, non quidem philosophi grauitate, cuius firma et stabilis debet esse sententia, sed quasi oratorio exercitii genere in utramque partem disserendi. quod ille facere solebat, ut alios quidlibet adserentes posset refutare.