Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ubi enim non sunt uniuersi pares, aequitas non est, et excludit inaequalitas ipsa iustitiam, cuius uis omnis in eo est, ut pares faciat eos qui ad huius uitae condicionem pari sorte uenerunt.

Duobus igitur illis iustitiae fontibus immutatis omnis uil-tus et omnis ueritas tollitur et ipsa iustitia remigrat in caelum. ideo non est uerum illut bonum a philosophis repertum, quia ignorabant uel unde oreretur uel quid efficeret: quod nullis aliis praeterquam nostro populo reuelatum est.

meet aliquis: \'nonne sunt aput uos alii pauperes, alii diuites, alii serui, alii domini? nonne aliquid inter singulos interest?\' nihil, nec alia causa est cur nobis inuicem fratrum nomen inpertiamus, nisi quia pares esse nos credimus.