Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nemo deo pauper est nisi qui iustitia indiget, nemo diues nisi qui uirtutibus plenus est, nemo denique egregius nisi qui bonus et innocens fuerit, nemo clarissimus nisi qui opera misericordiae largiter fecerit, nemo perfectissimus nisi qui omnes gradus uirtutis inpleuerit.
quare neque Romani neque Graeci iustitiam tenere potuerunt, quia dispares multis gradibus homines habuerunt, a pauperibus ad diuites, ab humilibus ad potentes, a priuatis denique usque ad regum sublimissimas potestates.
ubi enim non sunt uniuersi pares, aequitas non est, et excludit inaequalitas ipsa iustitiam, cuius uis omnis in eo est, ut pares faciat eos qui ad huius uitae condicionem pari sorte uenerunt.
Duobus igitur illis iustitiae fontibus immutatis omnis uil-tus et omnis ueritas tollitur et ipsa iustitia remigrat in caelum. ideo non est uerum illut bonum a philosophis repertum, quia ignorabant uel unde oreretur uel quid efficeret: quod nullis aliis praeterquam nostro populo reuelatum est.
meet aliquis: \'nonne sunt aput uos alii pauperes, alii diuites, alii serui, alii domini? nonne aliquid inter singulos interest?\' nihil, nec alia causa est cur nobis inuicem fratrum nomen inpertiamus, nisi quia pares esse nos credimus.
nam cum omnia humana non corpore, sed spiritu metiamur, tametsi corporum [*](EPITOME 18—22] c. 50, 7. ) [*](AUCTORES 3 cUllctis-estj cf. Lucr. 11 092. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 subininistrat HS somnii (alt. i add.) P* 2 lagi- tur H illuin R 3 si enim om. P 5 iustitiam BR 6 rqui\' B3 iuuocus sic B 7 ojxirain Bli 8 pcrfectissimus est S 9 neque Romani om. R putuerunt H 10 ad diuites ab humilibus om. R 12 regnu 81, regni ras. corr. S2, rerum V non om. H sint V1 13 et om. BHP ipsam R 14 faciet P 15 pare R 1t) duo\'b;\' (b; 1Il. recent.) P 17 et (ante ornnis) om. B et (ante ipsa) om. R 18 illvi V1 post bonum 8. l qfl V filiosopis H, tilosofiis V 19 ignorabat By (corr. B2) H oriretur (i ex e B*Rl) BRS effertret R 20 nullus V preter V dicit B 2lpr.alliiif 23 ne S aliquaK inpertiamur R, inperitiamus dι̃ (corr. m. 2) P 25me#timurfaer.,)2r tanien si P corporum] seruorum Hcuniatmiis, recte? )
diuitiae quoque non faciunt insignes, nisi quod possunt bonis operibus facere clariores. diuites sunt enim non quia diuitias habent, sed quia utuntur illis ad opera iustitiae, et qui pauperes uidentur, eo tamen diuites sunt, quia et non egent et nihil concupiscunt.
cum igitur et liberi seruis et diuites pauperibus humilitate animi pares simus, aput deum tamen uirtute discernimur: tanto quisque sublimior est quanto iustior.