Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nemo deo pauper est nisi qui iustitia indiget, nemo diues nisi qui uirtutibus plenus est, nemo denique egregius nisi qui bonus et innocens fuerit, nemo clarissimus nisi qui opera misericordiae largiter fecerit, nemo perfectissimus nisi qui omnes gradus uirtutis inpleuerit.

quare neque Romani neque Graeci iustitiam tenere potuerunt, quia dispares multis gradibus homines habuerunt, a pauperibus ad diuites, ab humilibus ad potentes, a priuatis denique usque ad regum sublimissimas potestates.

ubi enim non sunt uniuersi pares, aequitas non est, et excludit inaequalitas ipsa iustitiam, cuius uis omnis in eo est, ut pares faciat eos qui ad huius uitae condicionem pari sorte uenerunt.

Duobus igitur illis iustitiae fontibus immutatis omnis uil-tus et omnis ueritas tollitur et ipsa iustitia remigrat in caelum. ideo non est uerum illut bonum a philosophis repertum, quia ignorabant uel unde oreretur uel quid efficeret: quod nullis aliis praeterquam nostro populo reuelatum est.