Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quod quidem Socrates quia facere temptauit, in carcerem coniectus est, ut iam tunc appareret quid esset futurum iis hominibus qui iustitiam ueram defendere deoque singulari seruire coepissent.
altera est iustitiae pars aequitas: aequitatem dico non utique bene iudicandi, quod et ipsum laudabile est in homine iusto, sed se cum ceteris coaequandi, quam Cicero aequabilitatem uocat.
deus enim, qui homines et generat et inspirat, omnes aequos id est pares esse uoluit, eandem condicionem uiuendi omnibus posuit, omnes ad sapientiam genuit, omnibus inmortalitatem spopondit: nemo a beneficiis eius caelestibus segregatur.