Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Plato quidem multa de uno deo locutus est, a quo ait constitutum esse mundum, sed nihil de religione: somniauerat enim deum, non cognouerat. quodsi iustitiae defensionem uel ipse uel quilibet alius implere uoluisset, in primis deorum religiones euertere debuit, quia contrariae sunt pietati.

quod quidem Socrates quia facere temptauit, in carcerem coniectus est, ut iam tunc appareret quid esset futurum iis hominibus qui iustitiam ueram defendere deoque singulari seruire coepissent.