Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum uero ab ortu solis usque ad occasum lei diuina suscepta sit et omnis sexus, omnis aetas et gens et regio unis ac paribus animis deo seruiat, eadem sit ubique patientia, idem contemtus mortis, intellegere debuerant aliquid in ea re esse rationis quod non sine causa usque ad mortem defendatur, aliquid fundamenti ac soliditatis quod eam religionem non tantum iniuriis et uexatione non soluat, sed augeat semper et faciat firmiorem.

nam et in hoc quoque illorum malitia conuincitur, quod euertisse se funditus religionem dei opinantur, si homines inquinauerint, cum et deo satisfacere liceat et nullus sit tam malus dei cultor quin data facultate ad placandum deum reuertatur et quidem deuotione maiore.

peccati enim conscientia et metus poenae religiosiorem facit et semper multo firmior est fides quam reponit paenitentia.

si ergo ipsi cum deos sibi arbitrantur iratos, tamen donis et sacrificiis et odoribus placari eos credunt, quid est tandem cur deum nostrum tam inmitem, tam inplacabilem putent, ut uideatur is iam Christianus esse non posse qui diis eorum coactus inuitusque libarit? nisi forte contaminatos semel putant animum translaturos, ut sua sponte iam facere incipiant quod per tormenta fecerunt.