Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quo nihil uerius dici potest, si hoc ad eos referatur qui nullos, cruciatus, nullam mortem recusant, ne a fide iustitiaque declinent, qui non tyrannicas iussiones, non praesidum gladios tremunt, quominus ueram et solidam libertatem constanti mente defendant, quae in hoc solo tuenda sapienti est.

quis enim tam insolens, tam elatus est qui me uetet oculos in caelum tollere, qui inponat mihi necessitatem uel colendi quod nolim uel quod uelim non colendi?