Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec est uera uirtus, quam philosophi quoque [*](AUCTORES § 12-14] cf. Minuc. Fel. c. 37, 3-5. § 13 s.] cf. Addenda. ) [*](EXPILATORES 20 (dilacerari-perpetitur). 22-442,4 (- emori)] Lucifer pag. 300, 14-18. ) [*](BRHSPYj 2 inpraessa R suis om. P notas om. R 3 et om. V fuerunt B1 (fuaerunt B2) RHP, fuerint S, fuerint V aliis Bl, corr. B3 5 dilacerati 81, dilaeeratorsl S2 6 exismant H, existimat P 7 tam om. H 8 morientium om. V unam P 9 cruciatos Bl, corr. B3 posse] sponte sua B, possertl V 10 uiri om. R 11 inspirita R, inspiratio H 12 patientiae H pueri ut de uiris taceam H 13 et] quibus P illis om. P 14 ignirgl (s m. 1 ttel 2) B potes V 15 reigulo H et quod H 17 se mortem H manu H 18 safaeeret, V hosti quem] hostemque B 19 accipit V, acciperet, Heumannus infirmum Bx, corr. B3, infirmis II, infimus S, femineiis V 20 reppetitur V rnonl S2 21 qu*a (i er.) B, qua H sij se P uellint (exp. m. 2) P, uellent edd. 22 (t (i. e. de s. I. m. 2) deo S, in deo P )

442
gloriabundi non re, sed uerbis inanibus iactant disserentes nihil esse tam congruens uiri sapientis grauitati atque constantiae quam nullis terroribus de sententia et proposito posse depelli, sed tanti esse cruciari et emori, ne fidem prodat, ne ab officio discedat, ne metu mortis aut dolore acerbo subactus aliquid faciat iniustum:

nisi forte delirare illis uidetur Flaccus in lyricis, cum dicit:

  1. iustum et tenacem propositi uirum
  2. non ciuium ardor praua iubentium,
  3. uon uultus instantis tyranni
  4. mente quatit solida.

quo nihil uerius dici potest, si hoc ad eos referatur qui nullos, cruciatus, nullam mortem recusant, ne a fide iustitiaque declinent, qui non tyrannicas iussiones, non praesidum gladios tremunt, quominus ueram et solidam libertatem constanti mente defendant, quae in hoc solo tuenda sapienti est.

quis enim tam insolens, tam elatus est qui me uetet oculos in caelum tollere, qui inponat mihi necessitatem uel colendi quod nolim uel quod uelim non colendi?