Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et quoniam communiter cum deorum cultoribus loquimur, liceat per uos bene facere uobiscum: haec est enim lex nostra, hoc opus, haec religio. si uobis sapientes uidemur, imitamini, si stulti, contemnite aut etiam ridete, si libet: nobis enim stultitia nostra prodest. quid laceratis? quid adfligitis?

non inuidemus sapientiae uestrae: hanc stultitiam malumus, hanc amplectimur, hoc nobis credimus expedire, ut uos diligamus et in uos ipsos qui odistis omnia conferamus.

est apud Ciceronem non abhorrens a uero locus in ea disputatione quae habetur a Furio contra iustitiam. quaero inquit, si duo sint, quorum alter. optimus uir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit errore ciuitas, ut bonum illum uirum sceleratum facinerosum nefarium putet, contra autem (eum) qui sit inprobis simus, elxistimet esse summa probitate ac fide, proque hac opinione omnium ciuium bonus ille uir uexetur rapiatur, manus ei denique auferantur, effodiantur oculi, damnetur uinciatur uratur exterminetur egeat,