Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cur enim tam crudeliter saeuiant nisi quia metuunt, ne in dies inualescente iustitia cum diis suis cariosis relinquantur? si ergo cultores deorum sapientes sunt et nos stulti, quid metuant ne sapientes inliciantur a stultis?
Cum autem noster numerus semper de deorum cultoribus augeatur, numquam uero, ne in ipsa quidem persecutione minuatur — quoniam peccare homines et inquinari sacrificio possunt, auerti autem non possunt a deo: ualet enim ui sua ueritas — quis est tandem tam excors tamque caecus quin uideat in utra sit parte sapientia?
sed illi malitia et furore caecantur, ne uideant, stultosque esse arbitrantur qui cum habeant in potestate supplicia uitare, cruciari tamen et emori malunt, cum possint ex eo ipso peruidere non esse stultitiam in quam tanta hominum milia per orbem totum una et pari mente consentiant.
si enim feminae sexus innrmitate labuntur - nam interdum isti muliebrem aut anilem superstitionem uocant — uiri certe sapiunt. si pueri, si adulescentes inprouidi sunt per aetatem, maturi certe ac senes habent stabile iudicium.