Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec est deorum disciplina, ad haec opera cultores suos erudiunt, haec sacra desiderant. quin etiam sceleratissimi homicidae contra pios iura inpia condiderunt: nam et constitutiones sacrilegae et disputationes iuris peritorum leguntur iniustae.

Domitius de officio proconsulis libro septimo rescripta principum nefaria collegit, ut doceret quibus poenis adfici oporteret eos qui se cultores dei confiterentur.

Quid iis facias qui ius uocant carnificinas ueterum tyrannorum aduersus innocentes rabide saeuientium? et cum sint iniustitiae crudelitatisque doctores, iustos se tamen ac prudentes uideri uolunt, caeci et hebetes et rerum et ueritatis ignari.