Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

illi autem pertinaci stultitia iubent curam tortis diligenter adhiberi, ut ad alios cruciatus membra renouentur et reparetur nouus sanguis ad poenam. quid tam pium, tam beneficum, tam humanum fieri potest? non curassent tam sollicite quos amarent.

haec est deorum disciplina, ad haec opera cultores suos erudiunt, haec sacra desiderant. quin etiam sceleratissimi homicidae contra pios iura inpia condiderunt: nam et constitutiones sacrilegae et disputationes iuris peritorum leguntur iniustae.

Domitius de officio proconsulis libro septimo rescripta principum nefaria collegit, ut doceret quibus poenis adfici oporteret eos qui se cultores dei confiterentur.

Quid iis facias qui ius uocant carnificinas ueterum tyrannorum aduersus innocentes rabide saeuientium? et cum sint iniustitiae crudelitatisque doctores, iustos se tamen ac prudentes uideri uolunt, caeci et hebetes et rerum et ueritatis ignari.

adeone uobis, o perditae mentes, inuisa iustitia est, ut eam summis sceleribus adaequetis? adeone. aput uos perit innocentia, ut ne morte quidem simplici dignam iudicetis, sed supra omnia facinora habeatur nullum facinus admittere pectusque [*](AUCTORES 11J cf. Rudorffium, Ueber den liber de officid proconsulis (sc. Ulpiani), Act. Academ. Berol. anni 1865 (ed. a. 1866) pag. 259 ss. ) [*](B(G)RHSPV] 1 hac R 2 quanto] quae (s. l. add. B2) quanto BH maioris BH 3 pariunt H 4 adhibere H cruciatos B1, corr. B3 menbra HV 5 ireparetur sic R, paretur V 7 post quos s. I. non B* ad] Si ad H 8 erudiuit S desiderent R quia B\', corr. B3 9 homii cid*e (i er.) V contra pios] contrarios Y iuriampia (corr. m. 2) P .- - ,. 10 iuries (exp. m.2) P 11 domitiu H pro CONS. LIB VII. P Vll - (te m. 1?) S 12 scripta R diceret B1, corr. B5 affici ex effici uel offici corr. B3, ad**fici (of er.) H 13 confiterent P 14 quid iis facias] quoduis faciant H his BSV rcarnificinasl B3 et ueterum S 15 rabidae BarRSPV saeuienum HI, seuiunt in mg. H2 sunt H 16 crudelitatisq; (q; postea add.) V iustos in mg. V se] se esse P 17 et ante ueritatis] ac H, fort. recte 18 perditam H 19 aput — ut ne] quo uos per innocentiam ne H 20 iudicatis H a (S)[ed] supra omnia incipit codicis G pag. 103 (37), cuius in uerss. 1-11 nonnulla legi poterant 21 omne Y. )

437
parum ab omni sceleris contagione praestare?

et quoniam communiter cum deorum cultoribus loquimur, liceat per uos bene facere uobiscum: haec est enim lex nostra, hoc opus, haec religio. si uobis sapientes uidemur, imitamini, si stulti, contemnite aut etiam ridete, si libet: nobis enim stultitia nostra prodest. quid laceratis? quid adfligitis?