Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

alii prae nimia timiditate plus ausi sunt quam iubebantur, alii suo proprio aduersus iustos odio, quidam naturali mentis feritate, nonnulli, ut placerent et hoc officio uiam sibi ad altiora munirent; aliqui ad occidendum praecipites extiterunt, sicut unus in Phrygia, qui uniuersum populum cum ipso pariter conuenticulo concremauit. sed hic quanto saeuior, tanto clementior inuenitur:

illut uero pessimum genus est cui clementiae species falsa blanditur, ille grauior, ille saeuior est carnifex qui neminem statuit occidere.