Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid potest hac pietate ... clementius, quam mortuis humanas uictimas immolare et ignem cruore hominum tamquam oleo pascere?

sed fortasse hoc non ipsius uitium fuerit, sed : poetae, qui insignem pietate uirum insigni scelere foedauerit. ubi est igitur, o poeta, pietas illa quam saepissime laudas? ecce pius Aeneas

  1. Sulmone creatos
  2. quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Ufens,
  3. uiuentis rapit, inferias quos immolet umbris
  4. captiuoque rogi perfundat sanguine flammas.

cur ergo dicebat eodem ipso tempore quo uinctos homines ad immolationem mittebat:

  1. equidem et uiuis concedere uellem,
cum uiuos quos habebat in potestate uice pecudum iuberet [*](AUCTORES 1 s.] ibid. XI 81 s. 6] ibid. I 10. 9 ss.] ibid. X 516 ss. 15] ibid. XI 111. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 uinxerant H posterga GHV cum codd. Vergili yc ap. Ribbeckium quas B1 (corr. B7) G 2 caesos BGP sparsuros BG cum codd. Yerg. bc flammam codd. Verg. Ry 3 potest] potest esse P, sine dubio e coniectura, fort. recta frac S21 post pietate hoc iustius (cf. pag. 429, 23) esse (uel omittendum, cf. P), quid uideri excidisse significaui secutus Oolumbum, not. in libr. de mortibus persecut. c. 31, 5 conicientem quid potest esse hac pietate inclementius, quid dementius quam mortuis; an clementius ((esse), quid iustius)? in quo inclementius et iniustius Thilo; quid potest esse hac pietate clementius quam retinet Buenemannus in hac pietate interpretaim, quam delet Heumannus; cf.Addenda mortuus H humanas om. R 4 [igne] G cruore H homine V 5 pascere] spargere P uitio B1, uitiu corr. B3, (uiti)[o] G 6 insignem] illum insignem RS insigna sic H 7 0 RS fort. e coniectura (cf. pag. 69, 5), om. rell. quem G laudas] uindicasti H, laudes pac, corr. m.1 ? 8 ecce ut uid. BI, cum corr. B7, tum B3 9 subnone S, sulmone (1 ras. ex b) V 10 totidem om. P educat — uiuentis] educatu fensui uentis V ufens (f ex t m. 2 ?) P 11 uiuentes P cod. Verg. b rapiat H 12 captiuosque BarG 13 homines om. H 14 mittebat ex mitteret P 15 e*quidem (t er.) B, eo quidem P let Slf uiuis (alt. i ras. ex u) V 16 habebant G pecudum uice P pecodum V)
431
occidi?

sed haec, ut dixi, culpa non illius fuit, qui litteras fortasse non didicerat, sed tua: qui cum esses eruditus, ignorasti tamen quid esset pietas, et illut ipsum quod nefarie, quod detestabiliter fecit, pietatis esse officium credidisti; uidelicet ob hoc unum pius uocatur, quod patrem dilexit.

quid quod bonus Aeneas haut aspernanda precantis trucidauit? adiuratus enim per eundem patrem et spes surgentis Iuli, nequaquam pepercit furiis accensus et ira.

quisquamne igitur hunc putet aliquid in se uirtutis habuisse, qui et furore tamquam stipula exarserit et manium patris per quem rogabatur oblitus iram frenare non quiuerit? nullo igitur modo pius, qui non tantum non repugnantes, sed etiam precantes interemit.

dicet hic aliquis: quae ergo aut ubi aut qualis est pietas?* nimirum aput eos qui bella nesciunt, qui concordiam cum omnibus seruant, qui amici sunt etiam inimicis, qui omnes homines pro fratribus diligunt, qui cohibere iram sciunt omnemque animi furorem tranquilla moderatione lenire.

quanta igitur caligo, quanta tenebrarum et errorum nubes hominum pectora obduxit, qui cum se maxime pios putant, tum maxime fiunt inpii? quanto enim religiosius terrenis istis simulacris inseruiunt, tanto magis scelerati aduersus nomen uerae diuinitatis exsistunt.

itaque pro merito inpietatis suae grauioribus [*](AUCTORES 6] ibid. XI 106. 7] ibid. X 523. 8] ibid. XII 946.\' ) [*](B(G)RHSPV] 1 ipsius B, illius (pr. i ras. ex u) H 2 dirdilcerat P1 eum*** (que er.) B essis (i ex e) sic B1 3 in pietas et 4 litteras incertas desinit codicis G pag. 102 (98) et om. B nefariae BarSP 5 unam (m ex s ? m. 3) B pr. quod] quia B 6 bonus] non bonus H aut R, haud HSP codd. Verg. bc spernenda R precantis RV, praecantis BHS, praecantes P, precantes codd. Verg. MRy2c trucidauit] trucidaui Ita V 7 spes] per spes (corr. m. 2) R sperslsurgentis B*, i spagentis H urgentis P, surgentes V luli\' B2 8 necquaquain BarH pepercit — quisquam om. R furtis V ira H 9 se uirtutis] soruitutis R furor et in ras. ex furore H 10 manu H, manfium V uocabatur R 11 ira H modo om. R 12 non (ante repugnantes) om. RHS repugnantis B\', corr. B2 precantis (prae- B) BXV f-es corr. B1) 13 decet V 15 omnibus] omni ui V qui om. V amici. (s er.) S 18 errorem PF 20 fiant F1, sunt Heumannus ellim] ergo B religiosis V 21 uerae om. V 22 existunt HSPY )

432
malis saepe negantur: quorum causam quia nesciunt, fortunae culpa omnis adscribitur, et locum inuenit Epicuri philosophia nihil ad deos pertinere censentis nec gratia eos tangi nec ira moueri, quia et contemptores eorum saepe uideant beatos et cultores saepe miseros.

quod eo nt quia cum religiosi uideantur et natura boni, nihil tale creduntur mereri quale saepe patiuntur. consolantur se tamen accusatione fortunae nec sentiunt quod si esset ulla, cultoribus suis numquam noceret.

merito igitur huiusmodi pietatem poena consequitur et offensa diuinitas scelere hominum praue religiosorum graui eos infortunio mactat: qui licet sanctis moribus uiuant in summa fide atque innocentia, tamen quia deos colunt, quorum ritus inpios ac profanos deus uerus odio habet, a iustitia et a nomine uerae pietatis alieni sunt.