Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

possuntne inter haec iusti esse hommes, qui etiamsi natura sint boni, ab ipsis tamen diis erudiantur ad iniustitiam? ad placandum enim deum quem colas iis rebus opus est, quibus illum gaudere ac delectari scias.

sic fit ut uitam colentium deus pro qualitate numinis sui formet, quoniam religiosissimus est cultus imitari.

iis igitur hominibus qui deorum suorum moribus congruunt. quia grauis est et acerba iustitia, eandem inpietatem suam qua in ceteris rebus utuntur, aduersus iustos uiolenter exercent, nec inmerito a prophetis bestiae nominantur.

praeclare itaque M. Tullius: etenim si nemo est inquit quin emori malit quam conuerti in aliquam figuram bestiae, quamuis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato? mihi quidem tanto uidetur, quanto praestabilior est animus corpore.

aspernantur itaque corpora beluarum, quibus sunt ipsi saeuiores, sibique adeo placent, quod homines nati sint, quorum nihil nisi lineamenta et summam figuram gerunt. [*](AUCTORES 12 bestiaej Ezech. 34, 25. 28. 13J ex libr. iuc. frg. 66; cf. de rep. IV 1, 1. ) [*](EXPILATORES 12 (bestiae). 20 (quorum - gemut); 434, 1 s. (inmanes — bestias)] Lucifer pag. 295, 9 s. 12-15. ) [*](BBHSPV] 1 et in feminasq. (q. add. m.3) B, et iu feminas H dictis B 2 cantatur B* (corr. B2) S, cantur H, incantantur (exp. m. 2) P 3 possunt P 4 etiam H diis (s add. m. 2) P 5 iustitiam SP 6 iis Rl, his B2 cum cett. opus est quibus om. P delectari J letari P 7 sic (c part. ras. ex t m. 2) P uit*a (i er.) B colentium (1 ex a m. 1 ?) B; nolui (se) colentium, cf. c. 19, 26. 30; 20, 4; Lucifer. pag. 309,22 numinis .B, nominis cett. 9 lis R, his BHSV, hic P homines P 10 grauis — iustitiaj grauem habent acerbamque iustitiam P acerua Bx (corr. B2) Y iustitiae Y eademq: H inpietate* sua* (duo m er.) B 11 qu*a (i er.) B exercewnt R2 12 ne P a prophetis] pro factis B 13 M. om. B, m/arcus1 R2, meminit H mori P 16 essefferato B fuisse H, ressei P2 effrentato H 17 animi /\')1, allimursl S2 18 corpore S, corpori cett. utique R 19 sequiores S sibi R ado S 20 nisi om. S lineamenta B, liniamenta cett., cf. Lucifer. 295,13 et 14 et] cf. Lucifer. 295, 13 liniamenta ac summam figuram, item 14 summam del. et s. I. solum corr. R2 ) [*]( XYIIII. Lict. 1. ) [*]( 28 )

434

nam quis Caucasus, quae India, quae Hyrcania tam inmanes, tam sanguinarias umquam bestias aluit? quoniam ferarum omnium rabies usque ad uentris satietatem furit fameque sedata protinus conquiescit.

ilia, illa est uera bestia, cuius una iussione

  1. funditur ater ubique cruor: crudelis ubique
  2. luctus, ubique pauor et plurima mortis imago
  3. .

nemo huius tantae beluae inmanitatem potest pro merito describere, quae uno loco recubans tamen per totum orbem ferreis dentibus saeuit et non tantum artus hominum dissipat, sed et ossa ipsa comminuit et in cineres furit, ne quis extet sepulturae locus: quasi uero id adfectent qui deum confitentur; ut ad eorum sepulchra ueniatur, ac non ut ipsi ad deum ueniant.