Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
possuntne inter haec iusti esse hommes, qui etiamsi natura sint boni, ab ipsis tamen diis erudiantur ad iniustitiam? ad placandum enim deum quem colas iis rebus opus est, quibus illum gaudere ac delectari scias.
sic fit ut uitam colentium deus pro qualitate numinis sui formet, quoniam religiosissimus est cultus imitari.
iis igitur hominibus qui deorum suorum moribus congruunt. quia grauis est et acerba iustitia, eandem inpietatem suam qua in ceteris rebus utuntur, aduersus iustos uiolenter exercent, nec inmerito a prophetis bestiae nominantur.
praeclare itaque M. Tullius: etenim si nemo est inquit quin emori malit quam conuerti in aliquam figuram bestiae, quamuis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato? mihi quidem tanto uidetur, quanto praestabilior est animus corpore.