Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

merito igitur huiusmodi pietatem poena consequitur et offensa diuinitas scelere hominum praue religiosorum graui eos infortunio mactat: qui licet sanctis moribus uiuant in summa fide atque innocentia, tamen quia deos colunt, quorum ritus inpios ac profanos deus uerus odio habet, a iustitia et a nomine uerae pietatis alieni sunt.

nec est difficile docere cur deorum cultores boni et iusti esse non possint. quomodo enim sanguine abstinebunt qui colunt cruentos deos Martem atque Bellonam? quomodo aut parentibus parcent qui expulsorem patris sui Iouem aut natis ex se infantibus qui Saturnum? quomodo pudicitiam tuebuntur qui colunt deam nudam et adulteram et quasi aput deos prostitutam?

quomodo se rapinis et fraudibus abstinebunt qui Mercuri furta nouerunt docentis non fraudis esse decipere, sed astutiae? quomodo libidines cohercebunt qui Iouem Herculem Liberum Apollinem ceterosque uenerantur, quorum [*](AUCTORES 3-5] Epicuri sentent. select. I, p. 71.394 ap. Usenerum. ) [*](BRHSPVJ 1 sepae H causa B1 (corr. B3) H fortunae] fortunae causa H 2 omnes Bt, corr. B3 aduenit P1, in ras. corr. P* 3 ard\'n deos R* contestantis B, censenti si H, censentes P, censais V ira* noueri (m er.) sic R 4 condemptores V uidebant S beatiores RP et cultores om. J21, cultores add. R1 5 eo* (s er.) V 6 bona Vae 7 accusatione] occasione H nec in ras. ex haec (etiam supra h littera erasa) B3 8 ultoribus H numquam om. S 9 hoc modo H poena* (s er.) B 10 diuinitatis H eos (e ex c »1. 3) B 11 scanctis H 12 quia bis, pr. eras. H 13 pr. a in ras. ex 3 litt. H1 animi et Bl, retl a nomine B* nomine (e ex a m. 2) R 14 sint H ICUrl Bs 15 quod boni (exp. m. 3) B 16 bellonem pi, corr. Ps 17 autem S parent HS 18 aut] ut P 19 d*eam (a er.) B 20 deos] eos deos Rt, eosde deos R1, eos S a rapinis R 21 mercurii RSP 22 adstutiae R libidines om. R cohercebunt B, coercebunt cett. )

433
adulteria et stupra in mares et feminas non tantum doctis nota sunt, sed exprimuntur etiam in theatris atque cantantur, ut sint omnibus notiora?

possuntne inter haec iusti esse hommes, qui etiamsi natura sint boni, ab ipsis tamen diis erudiantur ad iniustitiam? ad placandum enim deum quem colas iis rebus opus est, quibus illum gaudere ac delectari scias.