Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quod eo nt quia cum religiosi uideantur et natura boni, nihil tale creduntur mereri quale saepe patiuntur. consolantur se tamen accusatione fortunae nec sentiunt quod si esset ulla, cultoribus suis numquam noceret.
merito igitur huiusmodi pietatem poena consequitur et offensa diuinitas scelere hominum praue religiosorum graui eos infortunio mactat: qui licet sanctis moribus uiuant in summa fide atque innocentia, tamen quia deos colunt, quorum ritus inpios ac profanos deus uerus odio habet, a iustitia et a nomine uerae pietatis alieni sunt.
nec est difficile docere cur deorum cultores boni et iusti esse non possint. quomodo enim sanguine abstinebunt qui colunt cruentos deos Martem atque Bellonam? quomodo aut parentibus parcent qui expulsorem patris sui Iouem aut natis ex se infantibus qui Saturnum? quomodo pudicitiam tuebuntur qui colunt deam nudam et adulteram et quasi aput deos prostitutam?