Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et idcirco disceptatione sublata

  1. pellitur e medio sapientia, ui geritur res,
ut ait Ennius. et quia student damnare tamquam nocentes quos utique sciunt innocentes, constare de ipsa innocentia nolunt: quasi uero maior iniquitas sit probatam innocentiam damnasse quam inauditam.

sed ut dixi uerentur, ne si audierint, damnare non possint, et ideo cultores dei summi hoc est iustos homines torquent interficiunt exterminant. nec causas odiorum reddere ipsi possunt qui tam uehementer oderunt:

quia ipsi errant, lrascuntur iis qui ueram uiam secuntur, et cum corrigere se possint, errores suos insuper crudelibus factis coaceruant, innocentium cruore maculantur et dicatas deo mentes euisceratis corporibus extorquent.

cum talibus nunc congredi et disputare contendimus, hos ad ueritatem ab inepta persuasione traducere, qui sanguinem facilius hauserint quam uerba iustorum. quid igitur? operamne perdemus?