Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quodsi accidit hoc ei cuius eloquentia non insuauis est, quid tandem putemus accidere eis quorum sermo ieiunus est et ingratus? qui neque uim persuadendi neque subtilitatem argumentandi neque ullam prorsus acerbitatem ad reuincendum habere potuerunt.
Ergo quia defuerunt aput nos idonei peritique doctores, qui uehementer, qui acriter errores publicos redarguerent, qui causam omnem ueritatis ornate copioseque defenderent, prouocauit quosdam haec ipsa penuria, ut auderent scribere contra ignotam sibi ueritatem.
omitto eos qui prioribus eam temporibus nequicquam lacessierunt. ego cum in Bithynia oratorias litteras accitus docerem contigissetque ut eodem tempore dei templum euerteretur, duo extiterunt ibidem qui iacenti atque abiectae ueritati nescio utrum superbius an inportunius insultarent.
quorum alter [*](AUCTORES 17 alter] ignoto nomine ut uid.; Porphyrium significari a Lactantio putauit Baronius, Annal. eccles. II 853 ed. a. 1738 ss., quam sententiam refutat Holstenius, De uita et scriptisPorphyrii, 1630, p. 89. ) [*](BRHSPV] 1 innotuerunt (o ex u tn. 2) S deridederi Sl, tert. de del. S* solent H ergo P 2 disertum] sacrilegum B, desertum H, dissertum S eum] cum S mutata R, inmutata1 P2 una om. H o cyprianum (corr. 11". 2) P 3 quod om. B; qui codd. recent. et edd. eligans S ingenium] in ingenio H 4 contulisset] contulisset unde apparet disertissimo et doctissimo uiro quantum ad sacrilegos adtinet refellendos non facultatem dicendi sed consilium defuisse in eo praecipue quo (stc B, quod edd.) demetrianum ueritatis expertem non ratione prudentiae mundanwe (a m. 2) qua uti in principio debuit sed auctoritate caelestium praeceptorum quorum ille se hostem fatebatur adstrinxit B, quae ad exemplum loci c. 4, 3 ss. conficta sunt hoc accidit H 5 tandem ex tamen V eis om. HPV, ante accidere habet S 6 ieiunus] et ieiunus R in**gratus (te er.) B 7 subtilitatem] per subtilitatem R nec R illam P 8 aceruitatem B* (corr. B7) HV, adceruitatem P poterant HI, poterunt H2 11 ornare H copiosoque P ignoratam P 13 mitto V eam prioribus B eam om. H nequi*quam (c er.) B, nequiquam PF lacesserunt Y 14 Et ego H bythynia BY, bythyania H adcitus R, acciditus V 15 contigissetq;** ex contigissetque S2 ut om. II uerteretur V 17 infortunius H ) [*]( 26* )