Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam et in hoc philosophi et oratores et poetae perniciosi sunt, quod incautos animos facile inretire possunt suauitate sermonis et carminum dulci modulatione currentium.

ob eamque causam uolui sapientiam cum religione coniungere, ne quid studiosis inanis illa doctrina possit officere, ut iam scientia litterarum non modo nihil noceat religioni atque iustitiae, sed etiam prosit quam plurimum, si is qui eas didicerit, sit in uirtutibus instructior, in ueritate sapientior.

praeterea etiamsi nulli alii, nobis certe proderit: delectabit se conscientia, gaudebitque mens in ueritatis se luce uersari, quod est animae pabulum incredibili quadam iucunditate perfusum.

uerum non est desperandum, fortasse non canimus surdis. nec enim tam in malo statu res est, ut desint sanae mentes, quibus et ueritas placeat et monstratum [*](AUCTORES 16] Verg. Buc. X 8. ) [*](BRHSPV] 1 uitam] uitam dirigere B 2 iucemque B3 inuocare Bt, in ras. corr. B3, reuocari H post reuocare s. I. non ualemus R1 saluti* (s er.) H saluti suae repugnant] salutis uere pugnant V 3 confortabimus B, sed uox frequens illa aetate (cf. locos Vtdgatae ap. Roenschium, Itala u. Vulg. pag. 185) ab interpolatore inducta uidetur non om. P 4 fida H mutant -- attigerunt om. P 5 adierunt B, attigerlunt H7, atti*gerunt (n er.) S, adtingerunt V in hoc et Heumannus in om. V 7 uanitate Y moderatione B\', in ras. corr. B5 8 currentium] curuantur Bl, in ras. corr. B3, currentium mella sunt haec uenena (uenenum S) tegentia (agelltia S) RS; malim decurrentium conl. VI21, 4; IV18,12 9 coniungere] fungere V 10 efficere B1 (corr.Bs)S scientia H non om. S 11 religioni (i fin. ex e m. 2) R 12 uerba si is — sapientior eicit Heumannus in om. edd. instructior] strictior P in] et in edd. 13 sapientior] stientior sic H etiamsi] quamsi B prodeerit B 14 se i om. P conscientia H gaudebit P ueritates PY se om. V O 15 rest Sl* iocunditate H, iuconditate (0 ex u m.2?) P, iuconditate (corr. m. 2) V 16 iiie+rum (iuj m. 3) B nuncanimus HV 17 post statu 1 uel 2 litt. eras. H est] est aut plus inpuris (imp- S) spiritibus quam sancto licet RS 18 et (ante ueritas) om. B )

401
sibi rectum iter et uideant et sequantur.

circumlinatur modo poculum caelesti melle sapientiae, ut possint ab inprudentibus amara remedia sine offensione potari, dum inliciens prima dulcedo acerbitatem saporis asperi sub praetexto suauitatis occultat.

nam haec in primis causa est cur aput sapientes et doctos et principes huius saeculi scriptura sancta fide careat, quod prophetae communi ac simplici sermone ut ad populum sunt locuti.