Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Non est aput me dubium quin hoc opus nostrum, quo singularis ille rerum conditor et huius inmensi rector adseritur, si quis attigerit ex istis inepte religiosis, ut sunt nimia superstitione inpatientes, insectetur etiam maledictis et uix lecto fortasse principio adfligat proiciat exsecretur seque inexpiabili scelere contaminari atque adstringi putet, si haec aut legat patienter aut audiat.

ab hoc tamen si fieri potest humanitatis iure postulamus, ut non prius damnet quam uniuersa cognouerit. nam si sacrilegis et proditoribus et ueneficis potestas defendendi sui datur nec praedamnari quemquam incognita causa licet, non iniuste petere uidemur, ut si quis erit ille qui inciderit in haec, si leget, perlegat, si audiet, sententiam differat in extremum.

sed noui hominum pertinaciam: num-quam inpetrabimus. timent enim ne a nobis reuicti manus dare aliquando clamante ipsa ueritate cogantur.

obstrepunt igitur et intercedunt, ne audiant, et oculos suos opprimunt, ne [*](EPITOME 3—9. 12-899, 15] c. 47, 2-4. ) [*](AUCTOBES § 2-6] Tertull. Apolog. c. 1 (I pag. 118 s.); unum gestit — cessant et odisse; cf. Minuc. Fel. c. 27, 8. ) [*](EXPILATORES § 1. 3 s.] cf. Saluian. de gub. dei V § 20. ) [*](BRHSPVj 3 post dubium hoc constantine imp. RS, constantine imperator maxime V; cf. Prolegomena quiin H 4 ille bis V inmensi] mentis H 5 attigerit (at in ras. ex ob? m. 3) B, attingerit H ex istis] existit S intepte1 B\', ineptis R ineptae religionis HS ut] et Bt, corr. B3 su*nt ex sus ut uid. (nt in ras. m. 3) B, sint Vile 6 inrpatientes R1 insectetur (~ m. 3) B, insectatur H ut (et BI) B3 7 adfligat V inexplebili Bl, corr. B2, inexpiaubili (a in ras. m. 1 ?) S, inexpiabilis P 9 ob P 11 si] etsi H benefic*is (i er.) B, ueneflciis P 12 defenadendi suL B2 d*atur (e er.) B incognita causa licet non om. P 13 iuste V fuerit B 14 legset P et perlegat H audiat H, auditet (p ex a) V 17 dare (a ex e m. 3) P 18 intercidunt H )

399
lumen uideant quod offerimus: quo plane ipsi diffidentiam suae perditae rationis ostendunt, cum neque cognoscere neque congredi audent, quia sciunt se facile superari.

et idcirco disceptatione sublata

  1. pellitur e medio sapientia, ui geritur res,
ut ait Ennius. et quia student damnare tamquam nocentes quos utique sciunt innocentes, constare de ipsa innocentia nolunt: quasi uero maior iniquitas sit probatam innocentiam damnasse quam inauditam.