Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Non est aput me dubium quin hoc opus nostrum, quo singularis ille rerum conditor et huius inmensi rector adseritur, si quis attigerit ex istis inepte religiosis, ut sunt nimia superstitione inpatientes, insectetur etiam maledictis et uix lecto fortasse principio adfligat proiciat exsecretur seque inexpiabili scelere contaminari atque adstringi putet, si haec aut legat patienter aut audiat.
ab hoc tamen si fieri potest humanitatis iure postulamus, ut non prius damnet quam uniuersa cognouerit. nam si sacrilegis et proditoribus et ueneficis potestas defendendi sui datur nec praedamnari quemquam incognita causa licet, non iniuste petere uidemur, ut si quis erit ille qui inciderit in haec, si leget, perlegat, si audiet, sententiam differat in extremum.