Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Sed melius Graeci λόγον dicunt quam nos uerbum siue sermonem: λόγος enim et sermonem significat et rationem, quia ille est et uox et sapientia dei.
hunc sermonem diuinum ne philosophi quidem ignorauerunt, siquidem Zenon rerum naturae dispositorem atque opificem uniuersitatis λόγον praedicat, quem et fatum et necessitatem rerum et deum et animum Iouis nuncupat, ea scilicet consuetudine, qua solent Iouem pro deo accipere.