Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Sed melius Graeci λόγον dicunt quam nos uerbum siue sermonem: λόγος enim et sermonem significat et rationem, quia ille est et uox et sapientia dei.
hunc sermonem diuinum ne philosophi quidem ignorauerunt, siquidem Zenon rerum naturae dispositorem atque opificem uniuersitatis λόγον praedicat, quem et fatum et necessitatem rerum et deum et animum Iouis nuncupat, ea scilicet consuetudine, qua solent Iouem pro deo accipere.
sed nihil obstant uerba, cum sententia congruat ueritati. est enim spiritus dei quem ille animum Iouis nominauit. nam Trismegistus, qui ueritatem paene uniuersam nescio quo modo inuestigauit, uirtutem maiestatemque uerbi saepe descripsit, sicut declarat superius illut [*](EPITOME 2 s.] c. 37, 4. 5 s.] c. 37, 2. ) [*](.AUCTORES 3 s.] cf. Tertull. adu. Prax. c.5, II p.658 (hanc — appellamus); Apolog. c. 21 (I p. 198). 7 ss.] cf. Laert. Diog. VII 134.135 extr. 147; Tertull. Apolog. ibid. 15 superius illut exemplum] p. 293, 2. ) [*](EXPILATOBES 4 s.] Ps.-Augustin. c. quinque haeres. uol. VHI appendic. p. 8 D Maur.: melius Graeci dicunt λόγος fkoyov scribendum uid.). λόγος quippe uerbum significat et rationem. ) [*](BRHSPVJ 1 fuit C (nisi qttod erat in ras. ex fuit B3 cum Vulg.) cum Cypriani codd. LB in] a RV 2 omnium Rl illum B cum Tertull. adu.Hermog. c.20 (lIp. 357), ipsa R1, ipsum R2HSPV cum omnib. codd. Gypriani et Vulgata; cf. st\' αὺτοῡ LXX 3 illo B cum Cypriani codd. LWMB et Tertull. adu. Hermog. c. 20 (II p. 357), cf. adu. Prax. c. 7.15 (II p. 660. 674), de resurr. earn. c. 5 (11 p. 474), ipso RHSPV cum Cypr. cod. A et Vulgata; cf. χωρὶς αὺτοῡ LXX nihil est factum R, nihil factum est V ad loc. Ioannis cf. Roenschium p. 615 4 grecia V logon BS, logos H quam om. V si*e (n er.) sic V 5 sermone (~ m. 2) S logou B, logos H enim et sermonem om. P 6 dei om. B 7 nec HS siquidem om. R zeno RSPV 8 dispositionem B1, in ras. corr. B* logõlB, logon (g ex c m. 2) H, AOrON V praedica**t (ui er.) B 9 et om. H factum RacSac (e expunct.) HV necessitate H 10 cousuetudine] condicione B 11 Iouem] iouem (add. m. 3) ietiam (eti m. 2) B dum R 12 ueritatis H 14 nescit B uirtute (~ m. 2) S uirtutemque, om maiestatem V 15 uerbis B sic (~ m. 2) 8 )
Dixi de natiuitate prima breuiter ut potui. nunc de secunda, quoniam controuersia est in ea maxime, latius disserendum est, ut ueritatem scire cupientibus lumen intellegentiae praeferamus.
In primis igitur scire homines oportet sic a principio processisse dispositionem summi dei, ut esset necesse adpropinquante saeculi termino dei filium descendere in terram, ut constitueret deo templum doceretque iustitiam, uerum tamen non in uirtute angeli aut potestate caelesti, sed in figura hominis et condicione mortali, et cum magisterio functus fuisset, traderetur in manus inpiorum mortemque susciperet, ut ea quoque per uirtutem domita resurgeret et homini, quem induerat, quem gerebat, et spem uincendae mortis offerret et ad praemia inmortalitatis admitteret.