Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

merito igitur sermo ac uerbum dei dicitur, quia deus procedentem de ore suo uocalem spiritum, quem non utero, sed mente conceperat, inexcogitabili quadam maiestatis suae uirtute ac potentia in effigiem, quae proprio sensu et sapientia uigeat, conprehendit; et alios item spiritus suos in angelos figurauit.

nostri spiritus dissolubiles sunt, quia mortales sumus, dei autem spiritus et uiuunt et manent et sentiunt, quia ipse immortalis est et sensus ac uitae dator.

nostrae uoces licet aurae misceantur atque uanescant, tamen plerumque permanent litteris conprehensae: quanto magis dei uocem credendum est et manere in aeternum et sensu ac uirtute comitari, quam de deo patre tamquam riuus de fonte traduxerit!

quodsi quis miratur ex deo deum prolatione uocis ac spiritus potuisse generari, si sacras uoces prophetarum cognouerit, desinet profecto mirari.

Solomonem patremque eius Dauid potentissimos reges fuisse et eosdem prophetas etiam iis fortasse sit notum, qui diuinas litteras non attigerunt: quorum alter, qui posterius regnauit, Troianae urbis excidium centum [*](EPITOME 17—298, 2] c. 37, 7. ) [*](AUCTORES 9 et alios - figurauit] cf. ad pag. 296, 11. ) [*](BRHSPV] 1 ea scilicet ratione] scilicet e ratione B (i. e. B3) 2 magister] mg ex mr 82 3 caelestisS2 perferendo B (i.e. B3) quod ipsum H, \'pl ipsum SJ 4 est om. H ad nos] nobis H 5 igitur] autem BHV ac] et V uerum V 6 procreantem R, procedeute (m. 2) S \'uocalem1 B3 7 iurercogitabili B3 8 uirtute* fm er.) V effigiem] effigiem similitudinis suae B qui B 9 et ante sapientia] ac R locus et alios item - traduserit (17) om. a B1 (in mg. add. Br) V, sed una cum loco pag. 296, 11 ss. uerbis Epitomae defenditur 10 suos om. S dissolu*biles R, solubiles S 11 manent] audiunt S 13 uocis B aura B 15 uoce ( ̃m. 3) P pr. et otn. BS 16 pr. de om. P 17 transduxerit H ex deo om. S deo] duo V 17 cognouerat Bt, corr. B2 19 salomob nem HSV 20 dauit B potissimos H iiis P3, his BHSplV, iis R 21 notum sit B non diuinas litteras B 22 troianae (e add. m. 3) P )

298
et quadraginta annis antecessit.