Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed et Hermes in eadem fuit opinione, cum dicit eum αὺτοπάτορα et αὺτομήτορα. quod si ita esset, ut a prophetis pater dicitur, sic etiam mater diceretur.
quomodo igitur procreauit? primum nec sciri a quoquam possunt nec enarrari opera diuina, sed tamen sanctae litterae docent, in quibus cautum est illum dei filium dei esse sermonem itemque ceteros angelos dei spiritus esse. nam sermo est spiritus cum uoce aliquid significante prolatus.
sed tamen quoniam spiritus et sermo diuersis partibus proferuntur, siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit, magna inter hunc dei filium ceterosque angelos differentia est. illi enim ex deo taciti spiritus exierunt, quia non ad doctrinam dei tradendam, sed ad ministerium creabantur.