Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

In primis enim testificamur illum bis esse natum, primum in spiritu, postea in carne. unde aput Hieremiam ita dicitur: priusquam te formarem in utero, noui te. item: beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit praeter Christum.

qui cum esset a principio filius dei, regeneratus est denuo secundum carnem. quae duplex natiuitas eius magnum intulit humanis pectoribus errorem circumfuditque tenebras etiam iis qui uerae religionis sacramenta retinebant.