Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

erat Iudaeis ante praeceptum ut sacrum conficerent unguentum, quo perungui possent ii qui uocabantur ad sacerdotium uel ad regnum, et sicut nunc Romanis indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis assumptae, sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regium conferebat.

uerum quoniam Graeci ueteres χρίεσθαι dicebant ungui, quod nunc ἀλείϕεσθαι, sicut indicat Homeri uersus ille:

  1. τοὺς δ\' ἐπεὶ οὖν δμῳαὶ λοῦσαν καὶ χρῖσαν ἐλαίῳ,
ob hanc rationem nos eum Christum nuncupamus, id est unctum, qui Hebraeice Messias dicitur. unde in quibusdam Graecis scripturis, quae male de Hebraeicis interpretatae sunt, ήλειμ- μένος scriptum inuenitur, ἀπὸ tou ἀλείϕεσθαι.

sed tamen [*](AUCTORES 10] Od. 8 49; p 88. 12 ss.] ἠλειμμένος Aquila interpretatus est I Reg. 2, 35; Ps. 83, 10. 88, 39; Dan. 9, 26 (Origen. Hexapl. ed. Montf. I 276. 599. 607; II 336). ) [*](EXPILA TOBES 2-7] Isid. orig. VU 2, 2. ) [*](BRHSPVj 1 eum inmutata] mutata R 2 Chrestum] xpm BH 3 ungentum R, ung\'u\'entum V quod (exp. m.2) B, otn. V peruugi RHV, i perunge P ii edd., hi BHSV, om. R, hii (exp. tn. 3) P 4 et] sed B sic (~m. 2) S 5 purpura. (e er.) R 6 adsumaptae B3 sic (- m.2) S ungenti RH 7 uerum om. V XPЄIЄCθЄ B, spatio relicto om. R, ungentum ΚϒΡΙΟCЄCθЄ H, ungueutum XPCICeAI S, XPЄIЄΚθΑΙ P 8 ungi BHV ΑΑΙΦЄCθЄ B, alifeste H, AAЄΙΦЄЄCθΑΙ S, AAЄΙΦЄCOAI P, ΑΑΙΦЄCθΑΙ V sic (~ m. 2) S homericus (om- S) HS 9 inter ille et τοὺς hoc quos propitiabant unxerunt oleo P 10 τοὺς 8\' ὲπεὶ ouv] KAITOrCMCN B, ΤΟϒΔЄΠΑΙΟϒΝ P, ΤΟϒCΔЄΠ∗ΟΙ̊Ν(\\ ? er.) V δμωαὶ — ὲλαίω̩] AMQAIAOVC ANKAIXPЄICANЄAЄΩ S AMQAI RS, OGMOAI B, AMQI P, AMQIA V AOrCAN V X(PI)CAN B, XPEICAN RP CAAID RSV, €A€Q B, CAIAD P, CAAIQN V tus de dee poiun moinusa oeobris anelin H 11 eum] cum V chvistum S2 id est om. V 12 hebraeice RH, hebreice BP, hebraice (ebr- S) SV messia BSP1 (s s. l. add. P1) V, messian H 13 hebraeicis H, hebreicis (ebr- P) BRP, hebraicis SV interpraetatae (e fin. add. m. 3) P ἠλειμμένος edd., MAQMCNOC B, HAIMMЄNOC BV, unctus elimenos S, unctus HAMM€NOC P, elimmenosy H 14 AAЄΙΦЄCθЄ B, ΑΑΙΦЄCθΑ V ante graecum hoc ab unguendo SP graecum sic apotu alipheste H, apotualifesthe S )

295
utrolibet nomine rex significatur, non quod ille regnum hoc terrenum fuerit adeptus, cuius capiendi nondum tempus aduenit, sed quod caeleste ac sempiternum; de quo disseremus in ultimo libro. nunc uero de prima eius natiuitate dicamus.

In primis enim testificamur illum bis esse natum, primum in spiritu, postea in carne. unde aput Hieremiam ita dicitur: priusquam te formarem in utero, noui te. item: beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit praeter Christum.

qui cum esset a principio filius dei, regeneratus est denuo secundum carnem. quae duplex natiuitas eius magnum intulit humanis pectoribus errorem circumfuditque tenebras etiam iis qui uerae religionis sacramenta retinebant.

sed nos id plane dilucideque monstrabimus, ut amatores sapientiae facilius ac diligentius instruantur. qui audit dei filium dici, non debet tantum nefas mente concipere, ut existimet ex conubio ac permixtione feminae alicuius deum procreasse, quod non facit nisi animal corporale mortique subiectum.