Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Deus igitur machinator constitutorque rerum, sicut in se- s cundo libro diximus, antequam praeclarum hoc opus mundi adoriretur, sanctum et incorruptibilem spiritum genuit, quem filium nuncuparet.
et quamuis alios postea innumerabiles creauisset, quos angelos dicimus, hunc tamen solum primogenitum diuini nominis appellatione dignatus est, patria scilicet uirtute ac maiestate pollentem.
esse autem summi dei filium, qui sit potestate maxima praeditus, non tantum congruentes in unum uoces prophetarum, sed etiam Trismegisti praedicatio et Sibyllarum uaticinia demonstrant.